QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Quid sit nativitas, et quorum proprie est nasci;
2. Utrum humana natura in Christo debeat dici nata; 3. Utrum natura divina
debeat dici nata de Virgine; 4. De duplici Christi nativitate; 5. Utrum sint in
Christo duae filiationes.
ARTICULUS 1
Utrum solummodo in viventibus sit nativitas
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non solummodo viventium debeat dici nativitas. Natum enim
idem videtur quod genitum. Sed generatio invenitur in omnibus corporibus a
lunari globo inferius, quae non omnia vivunt. Ergo videtur quod non solum
viventium sit nativitas.
2. Praeterea, idem videtur esse oriri et nasci. Sed dicimus ea oriri quae non
vivunt; sicut dicimus quod sol oritur, et fons oritur. Ergo nativitas non solum in
viventibus reperitur.
3. Praeterea, vivere substantiarum solum est. Sed nasci, sive oriri, invenitur in
accidentibus: dicimus enim splendorem oriri a sole, et calorem ab igne. Ergo
nasci non solum viventium est.
4. Praeterea, hoc solum est ingenitum quod non est natum. Sed illa sola dicuntur
ingenita quae semper fuerunt, sicut Philosophus ponit caelum ingenitum,
quia secundum eum semper fuit. Ergo solum illa non sunt nata; ergo quaecumque
incipiunt esse, dicuntur nasci.
5. SED CONTRA, videtur quod non omnium viventium sit nasci. Nativitas enim
causat filiationem. Sed filiatio non invenitur in plantis, quae tamen vivunt. Ergo
nec nativitas.
6. Praeterea, constat quod embria vivunt; nec tamen dicuntur nata. Ergo non
omnium viventium est nativitas.
7. Praeterea, sicut inanimata corpora generantur ex causa extrinseca; ita etiam
animalia generata per putrefactionem. Sed inanimata non dicuntur proprie
nasci ratione praedicta. Ergo nec animalia generata ex putrefactione.
8. Praeterea, Spiritus Sanctus procedit a Patre ut vivens a vivente; nec tamen
nasci dicitur. Ergo nec omnis processus rei viventis est nativitas.
|
|