Probatum est quoque, quod in secundo die post promotionem
domini Victoris Rolandus interrogatus a rectoribus cleri Romani et
a clericis de sua cardinalia, si domino Victori esset obediendum, expresse
confessus est se nunquam fuisse inmantatum; et expresse
dixit: "Ite et obedite ei, quem inmantatum esse videtis". Super
his capitulis fuerunt testes et sub stola sacrosanctis tactis evangeliis
iuraverunt dominus Petrus Christianus decanus basilice beati Petri
cum duobus fratribus suis et in persona sua et tocius capituli
beati Petri, cuius etiam littere et plenum testimonium ibi
habite sunt. Iuraverunt etiam honestissimi rectores et
prelati cleri Romani, qui omnia viderunt et tractaverunt; et fuerunt
ultra octo inter archipresbyteros et
alios clericos. Preterea Petrus illustris Urbis prefectus et
alii quam plures Romani nobiles in conspectu concilii super
iam dictis capitulis omnes similiter testimonium perhibuerunt et
iurare voluerunt; sed quia predictorum testimonium sufficiens
concilio visum fuit, a sacramento excusati
sunt. Deinde venerabiles episcopi Hermanus Verdensis et
|
1
5
10
15
|