dictiones sic debent scribi in epistola: sps, salt', bon, dat9. Sed si possibile
est ars in omnibus est scienda, usus tamen in singulis emulandus.
Item in nulla dictione posita in epistola debet poni lit(t)era supra lit(t)eram
faciendo sic: so, mi, ti, si, ni, li, sa, da, oo, qo do, dio', nn, ubm,
ptim, pnn, do, uo, fim, r9, ro, ri, x, xi, xo, xm, tm, qm, et sic de consimillibus.
Preterea in ulla dictione posita in epistola debent supponi duo titul[l]i
causa ab(b)reuiationis, sic: dnatoe3. Sed sic posset scribi ponut, ppnut.
Epistola enim lit(t)eram requirit legibil[l]em, ne lector in legendo impediatur,
verborum leuitatem et lucidam breuitatem, ne ob difficultatem et
prolixitatem auditoris animus confundatur. Sit ergo talis ut, quam cito sit
lecta, sit pariter intellecta.
Explicit Breuis doctrina contra facultatem dictaminis a magistro Uentura
de Pergamo compil[loq]ata. Deo gratias. Amen et cetera.'
|
|