Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 626


Ad secundum dicendum, quod hoc est per accidens, quod tale nocumentum
naturae humanae intulit, quia scilicet fuit primum peccatum quod naturam
humanam vitiavit, et ordinem animae ad Deum interrupit in illo ex quo omnes
homines per coitum generati, naturam humanam traxerunt. Quodcumque
autem aliud peccatum fuisset hoc modo primum, etiam similem effectum
habuisset, sive fuisset peccatum operis, sive voluntatis; quamvis quidam aliter
dicant, dicentes, si Adam alio modo peccasset, non incurrisse eum necessitatem
moriendi: quia haec poena illi tantum culpae videtur ordinata esse a Deo, cum
dicit, Gen. 2, 17: «Quacumque die comederis ex eo, morte morieris». Sed in
hoc ostenditur, etiam si alia peccata commisisset, quod similem poenam sustinuisset,
quasi a minori. Gravius est enim praeceptum praeterire naturalis legis,
quo prohibetur illud quod in se est malum, quam praeterire praeceptum disciplinae,
quo prohibetur quod non est malum, nisi quia prohibitum.
« Si vero quaeritur, an illud peccatum primis parentibus fuerit dimissum; dicimus
eos per poenitentiam veniam consecutos ». Videtur quod primi parentes pro
peccato non satisfecerint: quia cum bonum sit potentius quam malum, ut probat
Dionysius, si peccato proprio totum genus humanum primi
parentes interfecerunt, multo fortius satisfactione propria maculam quam
induxerant, abstersissent, si satisfecissent. - Sed dicendum est, quod primum
peccatum interrumpere potuit rectum ordinem humanae rationis in Deum,
ratione cuius inducta est necessitas ut interrumperetur ordo corporis ad animam
per mortem, et sic vitium personae in naturam potuit redundare: sed eius
poenitentia non potuit facere ut ordo ille non fuisset interruptus: quia quod factum
est pro infecto haberi non potest. Unde non potuit restituere quod peccatum
abstulerat quantum ad naturam, sed solum quantum ad personam, quae a reatu
actuali purgatur per poenitentiam: non enim potest natura in statum altiorem
revocari nisi per id quod naturam totam excedit; et ideo oportuit ad curationem
naturae ut esset Deus et homo qui naturam perfecte curaret. Sed hoc ad tertium
librum magis pertinet.
«Si homo in ea iuste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti».
Hoc ideo contingit, quia quamvis per iustitiam hominis purgetur infectio originalis
culpae, secundum hoc quod ex natura in personam redundat, non tamen
purgatur quantum ad ipsam naturam absolute; et ideo poenae quae ipsi naturae
debentur, non remittuntur, quamdiu in tali natura infectio maneat; etiamsi
centies moreretur homo, et in pristinum statum resurgeret: semper enim manente
infectione naturae, manet obligatio ad poenam.

Torna all'inizio