ARTICULUS 5
Utrum expulsio de paradiso, et privatio iustitiae originalis,
sit conveniens poena primae transgressionis
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod poena hominis inconvenienter in littera determinetur pro peccato
primae transgressionis. Illud enim quod propter hominem factum est, in
aliquo homini servire debet. Sed paradisus terrestris propter hominem factus
est, sicut aliae creaturae. Cum igitur homini inde eiecto in nullo serviat, videtur
quod inde expelli non debuerit.
2. Praeterea, propter peccatum hominis, tota natura deteriorata est, quae propter
hominem facta est, ut dicit Glossa Rom. 8. Multo ergo magis locus ille in
quo peccatum commissum est, scilicet Paradisus terrestris, infici debuit. Sed
homini infecto debetur locus infectus. Ergo post peccatum de paradiso terrestri
expelli non debuit.
3. Praeterea, ut supra Magister dixit, dist. 17, paradisus terrestris de se locus
inaccessibilis est. Ergo frustra apponuntur custodiae, ne homo ad illum accedere
possit, ad quem etiam sine illis pervenire non valeret.
4. Praeterea, homo post peccatum statim necessitati mortis addictus fuit. Sed ex
quo necessitatem moriendi habuit, non poterat non mori. Ergo frustra Dominus
dixit, Gen. 3, 22: «Videte ne forte sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in
aeternum».
5. Praeterea, lignum vitae non habuisset maiorem effectum in homine post peccatum
quam ante. Sed homo ante peccatum de ligno vitae edidit, ut in littera
dicitur, nec tamen in aeternum vixit. Ergo etiam licet post peccatum de eo
comedisset, non in aeternum vixisset.
6. Si dicatur, quod lignum vitae hunc effectum non habebat, nisi frequenter
sumptum; contra. Causa multiplicata, non variat effectum secundum speciem.
Si ergo semel sumptum immortalitatis causa non erat, videtur quod nec etiam si
frequenter sumeretur.
SED CONTRA, id quod innocentiae debebatur, non debuit remanere, innocentia
amissa. Sed locus ille et cibus innocentiae debebatur. Ergo post peccatum homo
utroque privari debuit.
Praeterea, magis erat proprius locus Angeli caelum empyreum in quo creatus
est, quam hominis paradisus terrestris, in quo positus est homo extra ipsum
creatus. Sed Angelus post peccatum de caelo empyreo deiectus est. Ergo et
homo post peccatum de paradiso terrestri expelli debuit.
|
|