Sin rex longeve traxisset fila senecte,
Quis fuerit certus venturo tempore vates,
Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis
Forte Fides seros mansisset firma sub annos,
Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus
Italiam senior tentasset et Africa bella?
Singula versanti, quoniam nox alta soporis
Admonet, hic illo maior belloque videtur
Clarior, atque hodie plus vere laudis adeptus
Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert,
Quam vincendo alius; licet omnis Grecula circum
Obstrepat et testes inculcet turba libellos.»
Dixerat; astabant intentis auribus omnes.
Miles in his gravior paulumque annosior unus
Incipit: «Haud dubie quem magnum dixeris, ille
Maximus est, nec parva tibi miranda videntur
Nec vulgare aliquid solitum laudare tenemus.
Hoc unum petiisse velim: si tertius ille est,
Quem tandem claro tanta virtute relictum
Scipiade putat esse locum, quove ordine sese
Insereret, si forte acie victricia signa,
Quod procul avertant superi, tenuisset ab ista.»
Doctus ad hec Lelius: «Tu, si quis sidera celi
Dinumerare volens hoc digerat ordine, primum
|
200
205
210
215
220
|