Confessuri ad abbatem uel ad priorem uadant uel ad eos, quos specialiter
in capitulo designauerit abbas. Dum confitetur unus, sedeat alter in
suppedaneo magistro eorum extra capitulum sedente in proximo. Si post
uersum qui ante cibum dicitur ingrediuntur refectorium uel post Gloria
primi psalmi ad horas intrant chorum, ipsi quidem ad loca sua uadant,
solito more inclinent; magister uero eorum ad loca quae tardantibus
instituta sunt eat. Puero, qui ante mensam abbatis seruit, abstinentia cibi
uel potus sine eius praecepto minime iniungatur. Quod si praecipiente
eo iniungitur aut ei indulgeatur aut interim a mensa abbatis remoueatur.
In choro praesente abbate nisi praecepto eius nullus eos percutiat, nullus
exuere faciat. Absente eo cantor de iis quae sui officii sunt eos castiget,
prior uero de caeteris in quibus se leuiter habent. Ubicunque sint praeter
personas superius designatas nullus eis signum faciat, nullus arrideat.
In scolam eorum nullus ingrediatur, nullus cum eis alicubi loquatur,
nisi sibi ab abbate uel priore ingrediendi uel loquendi licentia concedatur.
Meridianis horis in lectis suis nunquam legant, nihil aliud ibi agant sed
cooperti tantum quiescant. Unus super alios magistros sit magister
eorum maturus et discretus, qui auditis clamoribus culpas delinquentium
moderata discretione sciat uel punire uel indulgere. Collocatis in lectis
suis assistant magistri dum sint cooperti, in nocte cum accensis candelis.
<DE IUUENIBUS>
Iuuenes tam nutriti quam de saeculo uenientes, qui magistris custodiendi
commendantur, in multis sicut infantes de quibus superius dictum est
custodiantur. Remoti ut supra a se inuicem sedeant, extra locum custodiae
suae sine custode nusquam procedant. Duo et duo laternas ferant.
Abbati uel priori et nulli alii, nisi specialiter designatum sit, confessiones
suas faciant. Meridianis horis in lectis suis non debent legere, non
scribere, non quippiam operis facere sed cooperti tantum quiescere, lectos |
|