Licet in extremis sollers fidusque minister 
Claruit, et primus iure levita fuit. 
Missus ad imperium vice praesulis extitit auctor, 
Hunc memorant synodus pontificisque tomus. 
Cum titulis fidei vigiliantia quanta regendi 
Commissas animas, ne lupus hostis oves 
Carperet ammixtus, premeretve potentior imum. 
Iustitiam [in] cunctos nisus habere parem. 
Providus humanis, summus verusque sacerdos, 
Nil temere, atque nimis pondere cuncta gerens. 
Agapitus papa I, qui sanctissimus papa convicit Anthemium 
patriarcham Constantinopolitanum, duas naturas in uno Domino 
nostro I[h]esu Christo esse negantem, et in loco eius Mennam catholicum 
consecravit; cuius corpus de Constantinopoli translatum est 
in loculo plumbeo, et sepultus est in basilica Beati Petri apostoli. 
De quo beatus Gregorius in  Dialogo  magna refert. 
Pelagius papa I, qui coepit construere ecclesiam Sanctorum Philippi 
et Iacobi. Hic sepultus est ante secretarium Beati Petri; 
cuius epitafium est istud: 
Terrenum corpus claudant haec forte sepulchra, 
Nil sancti meritis derogatura viri; 
Vivit in arce poli caelesti luce beatus, 
Vivit et hic cunctis per pia facta locis. 
Surgere iudicio certus dextramque tenentem 
Angelica partem se rapiente manu. 
Virtutum numeret titulos Ecclesia Dei, 
Quos ventura utinam saecula ferre queant. 
Rector apostolicae fidei veneranda retexit 
Dogmata, quae clari constituere Patres.
  |  
  |