Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 430


n. 110
Magistro P. de Vinea. Per litteras quas dudum magister
Pepo ex parte vestra et vos per eas nostris desideriis
assignavit, amicabiliter arguistis amicum quod diu et
multum praeter morem amoris ad fratrem siluerim et
tacuerim ad amicum. Nimirum, carissime, talis redargutio
justa esset, si justior non defenderet exceptio redargutum.
Numquid enim quem cotidie praesentialiter
expectabam nunquam absentem per litteras et cujus occursurus
eram amplexui, sicut omni die me certa certum
nova reddebant, per epistolam quae ad remotos
habet officium, salutare debebam; tanquam quasi in dubium
revocarem an in promptu votum vestrum esset ad
curiam veniendi. Qins enim credere possit, juratis etiam
hinc inde testibus, ut a tanti principis visione quae omnes
exsuperat delicias Paradisi et a tantorum amicorum
praesentia incusantium moram vestram tamdiu continere
possetis, ut omissis omnibus etiam quae praepedirent
negotiis, venire expectati tam anxie tardaretis? Tenuit
etiam ad scribendum calamum nostrum et aliud, ut ex
contracta videlicet scribendi negligentia longiori, haberetis
in me justiorem querelae materiam venientes, quum
vel daretur nobis in adventu vestro uberior disputandi

Torna all'inizio