Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 690


Ad sextum dicendum, quod de productione plantarum videtur esse diversitas
inter Augustinum et alios sanctos. Augustinus enim videtur velle, quod cum
dicitur, producat terra herbam virentem et facientem semen, non
intelligitur tunc plantas esse productas in propria natura: sed tunc terrae
datam esse virtutem germinativam ad producendum plantas opere propagationis.
Aliis autem videtur quod tunc etiam plantae productae sunt. Utroque autem
modo convenienter productio plantarum ad opus distinctionis pertinet: quia ad
earum pullulationem sufficit virtus caelestis loco patris, et virtus terrae loco
matris, ut Philosophus dicit. Et sic principia communia activa, quae ad opus
distinctionis pertinent, sufficiunt ad generationem plantarum; non autem ad
productionem animalium, ad quam requiritur virtus formativa in semine
existens. Vel quia quaelibet res pertinet ad ornatum illius loci in quo movetur, et
non in quo quiescit; plantae autem radicitus infixae terrae adhaerent; ideo ad
ornatum eius non pertinent, sed cum ipsa computantur, sicut dicit Augustinus
Super Gen. ad litter.
Ad septimum dicendum, quod plantae nocivae simul etiam cum aliis productae
sunt; non tamen homini ante peccatum nocivae fuissent, divina providentia
ipsum protegente: sed post peccatum in nocumentum hominis esse coeperunt:
unde signanter dicitur: «Germinabit tibi».
Ad octavum dicendum, quod generatio mineralium est occulta in visceribus terrae;
et ideo non oportuit de his populo facere mentionem, sed de his solum
quae manifesta sunt. Praeterea, mineralia non participant aliquem gradum
dignitatis in entibus supra elementa, cum vita careant: propter quod non oportuit
de his specialiter fieri mentionem.
EXPOSITIO TEXTUS
«Quod de aquis factum esse credi potest». Hoc intelligendum est quantum ad
proprietatem perspicuitatis, et non quantum ad naturam corporis elementaris;
sed hoc etiam credi potest, quia contra fidem non est.
«Sed Spiritus Sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit
nisi quod prosit saluti». Notandum, quod hic auctores nostros nominat eos qui
libros canonicos ediderunt, scilicet Apostolos et Prophetas, qui haec scribere
non curaverunt: sed ab aliis sanctis asseritur, et a philosophis probatur, caelum
esse sphaericae figurae; quod rationibus naturalibus, et etiam mathematicis
demonstratur.

Torna all'inizio