Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 107


et Valentinianus Caesar mira eum felicitate continuo opprimunt
regnique gubernacula victores arripiunt;
quorum tunc
milites crudeliter Ravennam depopulati sunt eo, quod illius
maxime cives tyrannicae parti Fabissent. Castinum vero magistrum
militum damnant exilio, cuius arripuisse factione Iohannes
tyrannidem credebatur, data Aetio venia eo, quod Hunni,
quos per ipsum Iohannes acceperat, eius studio remeassent ad
propria. Valentinianus
igitur consensu totius Italiae imperator
efficitur itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur.
dum haec geruntur Achillas nobile oppidum Galliarum a Gothis
multa vi obpugnatum est, donec inminente Aetio non inpuniti
abscederent.
Bonifatius
inter haec apud Africam potentia gloriaque
augebatur. mittuntur adversus eum Mabortius et Galbio; qui
dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt. exinde
gentibus, quae uti navibus nesciebant, dum a concertantibus
in auxilium vocantur, mare pervium factum est. rursus
contra Bonifatium Sigisvuldus comes dirigitur.
Bonifatius vero
sentiens se non posse tuto Africam tenere cernensque sibi
periculum instare, in perniciem totius rei publicae effervescens
Wandalorum Alanorumque gentem cum Geiserico suo rege ab
Hispaniis evocatos Africae intromisit, qui cunctam paene Africam
ferro flamma rapinis crudelissime devastantes catholicam
insuper fidem Arriana inpietate subvertere.
sub hoc turbine
beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus Hipponiensis
episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio eius obsidionis
mense sex et septuaginta vitae annis expletis, ex quibus
quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum
perrexit.
Eodem tempore pace totius orbis et consensione mirabili
Bonifatius ab Africa ad Italiam per urbem rediit accepta magistri
militum dignitate. qui cum resistentem sibi Aetio proelio

Torna all'inizio