secundum carnem etc., ut protinus ostenderet causam adiecit et ait: Ut subditus
fiat omnis mundus Deo et: Non glorietur omnis caro in conspectu eius ; quod
est dicere: iccirco repulit Deus Esau et elegit Iacob, ut non diceret Esau: «Debito
michi data sunt primogenita quia prior natu sum, merito hereditavi benedictionem
quia iussa patris complevi»; quia non volentis neque currentis, set miserentis
est Dei .
BENEDICTUS: Si non volentis neque currentis, set miserentis est Dei ,
videtur quod spernat Deus opera iustitie et diligat desides et negligentes.
IOACHIM: Non est ita, set vult Deus in radice humilitatis iacere fundamentum
propositum electionis per misericordiam suam, ut non superbiat electus si
datur ei spatium operandi et dicat: «Merito operum meorum electus sum», et
spernat eum qui non potest operari. Quia si hoc esset nemo salvaretur, nisi qui
habet tempus operandi. Nunc autem sic necessitate cogitur operari, ut salvus fiat
qui electus est a Domino ad opus bonum eo quod tempus habeat operandi, ut
tamen qui non habet salvetur nichilominus sola humilitate quam respexit in eo
is qui elegit illum. Ille enim per quem dicit Dominus: Non habitabit in medio
domus mee qui facit superbiam , ipse dicit in alio psalmo: Custodiens parvulos
Dominus, humiliatus sum et liberavit me , et alio loco: Humiles spiritu salvabit .
Igitur ut hos vel illos Deus eligeret, non quesivit in eis iustitiam quam ipse
erat daturus, set solam materiam humilitatis et miserabilitatis, id est ut essent
apti ad percipiendam misericordiam. Ad quam scilicet abtitudinem faciendam,
dura quilibet potens ambulat in pravitate cordis sui, cupiens exercere superbiam
suam quam ipse diligit et Deus odit, accidit res mira, ut maior serviat minori .
Queris: quomodo maior servit minori? Quia inde minor a Deo suscipitur, unde
inclementer a maiore affligitur. Flagellat siquidem maior minorem ut habeat
subiectum, iniuriatur expoliat angariat, ut ipse ditetur; et tamen in omnibus his
servit ei et facit eum dominum suum, quia Deus, inquit, iudex est, hunc humiliat
et hunc exaltat, et omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur .
|
|