cultu, decore tanquam regina in summo collocata resplendet suoque
fulgore totum orbem collustrat. Quid enim est illi opus rebus
externis? Suis facultatibus, suis opibus, que ceteris prestant, contenta
est, neque aliquo indiget opitulamento quod extra eam positum
existat. Egere enim defectus esse videtur. At virtus, cum in ea
sit satis presidii ad bene beateque vivendum neque aliquo externo
opitulamento egeat - res enim quedam perfecta est et suis partibus
absoluta -, nihil ad sui perfectionem extra eam requirit neque
quicquam addi potest quo virtuosior efficiatur.
85 Sapienter igitur Stoici, qui virtuti nulla re extra se posita
opus esse iudicaverunt exque ei sola voluerunt prodire nobilitatem;
et qui secus tenent non tam veritatem quam vulgi opinionem
videntur sequi. Que quidem sententia, preterquam quod est verissima,
summam utilitatem vite nostre videtur afferre. Nam si persuasum
erit hominibus honestate et bonis artibus nobilem fieri
eamque veram esse nobilitatem quam sibi recte quisque agendo
quesierit, non que sit alterius industria et labore parta, excitabimur,
mihi crede, magis ad virtutem neque desidia confecti, nihil
agentes dignum laude in aliorum gloria acquiescemus, sed ipsi erigemur
ad nobilitatis insignia pervestiganda.
86 Licet videre illos quibus divitie absque labore suo obtigerunt
inertiores ac negligentiores in earum custodia quam si suo sudore
acquisite pervenissent. Eodem pacto qui sibi hereditario nomine
nobilitatem relictam arbitrantur, tardiores ad querendam laudem
lentescunt quodammodo ac torpescunt nec commoventur
ad studia honesti, satis sibi esse ducentes recensere superiorum
probitatem. Quibus vero persuasum fuerit nullam, nisi propria
virtute et gloria, nobilitatem possideri, inflammabuntur ardore
quodam ad ea efficienda, ex quibus eluceat in eis superiorum virtus.
Et sive sequentur exempla parentum sive aliis exemplo se esse
|
|