Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 121


largiente in responsis pro causa catholicae fidei desudasse me
operosius recognosco, sed ultra uires etiam uelle me non excuso
conasse. Nihil tamen habui quod non a te acciperim, nihil prorsus
accepi quod non tuum sit. Tuum est, domine, omne quod optimum
est, et de tua benignitatis suscipisse me confiteor manu.
Omne, omne quod bonum et optimum est, tuum procul dubio
esse non ignoratur, totumque quod peruersum indignumque
inspicitur, meum nihilominus esse non ambigetur. Cur non tuum
est omne quod habere uideor, cum ego ipse non sim meus meique
iuris possessor? Tuum enim figmentum sum, licet inutilis seruulus,
quia post captiuitatis miseriam magno me praecio redemisti, quoniam
dulcedinis tuae clementiae ui ualidi exigenti uigoris praetiosum
pro me tuum sanguinem fundere non horruisti. Porro si in
huius negotii qualitate utile quid a quoquam arbitrari suspicarique
potest, non est adtributa mihi ex eo gloriandi facultas, sed tibi
domino bonorum omnium largitori gratiarum modis omnibus
exibendae sunt actiones. Quae uero inutilia inepta ue in his inspiciuntur
inserta, meae constat stultitiae absque dubio reputandum.
Neque enim possunt haec inculpanda non uideri, si tui fuerint
examinis subtilius lance librata. Sedquaeso ut desimules iram
propter paenitentiam et inperfecta haec tuo parce iudicio uentilare,
cui etiam perfecta non ualent inrepraehensibilia non uideri. In eo
igitur spei fiducia in sinu inuiolatae fidei meae artius tenaciusque
reposita custoditur, quia non me perfidiae peruicacia recolo, si
erratum est, oberrasse sed ignorantiae forte interueniente nubilo in
artis peritia siue in sermonis inculti frugalitate frustratus non
deliquisse me penitus non excuso. Ignosce ergo mihi bonitas infinita,
fons pietatis inmensae, abyssus misericordiae nullo termino
praefinitae, Iesu Christe domine deus, qui cum patre et spiritu
sancto uiuis et regnas deus in trinitate perfecta per cuncta et ultra
et infinita saecula saeculorum. Amen.

Torna all'inizio