EXPOSITIO TEXTUS
«Effectus tuus nomen imponit operi tuo». Si universaliter intelligitur, oportet
exponi de affectu eligente, et non solum intendente, ut dictum est.
«Ubi fides non erat, bonum opus non erat», idest meritorium. De hoc tamen in
sequenti distinctione quaeretur.
«Qui dicunt omnes actus esse indifferentes». Illi considerabant actus secundum
rationem generis tantum; quia inquantum actus est generaliter sumptus, indifferens
est ad bonitatem vel malitiam moralem, quamvis habeat bonitatem naturalem.
Si tamen intelligebant
de actu particulariter accepto, sic simpliciter falsa erat ista opinio. Sed
hoc non videntur intellexisse: quia actionem particulariter acceptam dicebant
esse coniunctam cuidam fini, ex quo bonitatem vel malitiam habet, sicut furari
vel aliquid huiusmodi.
«Aliis autem videtur quod quidam actus in se mali sunt». Isti accipiebant actus
secundum quod ad aliquam speciem determinantur, non tamen secundum quod
sunt individuati; et quia aliqui actus ex specie sua habent bonitatem, et aliqui
malitiam, et aliqui neutrum, ut levare festucam; ideo distinguebant actus per
tria genera: et quia illud quod inest alicui ex specie sua nunquam recedit ab eo,
ideo dicebant, quod actus qui non sunt indifferentes, si sunt boni, quacumque
intentione fiant, boni remanent, et similiter de malis; intelligentes de bonitate
ex genere vel ex specie actus: non quod actus qui erat bonus ex genere vel circumstantia,
si fieret mala intentione, esset bonus simpliciter; sed quia bonus
remanebat ex genere.
«Sed Augustinus evidentissime docet... omnes actus secundum intentionem et
causam iudicandos bonos vel malos». Hic ponitur tertia opinio; et haec accipit
actum bonum vel malum simpliciter. Et quia intentio mala sufficit ad hoc quod
actus sit malus simpliciter, non tamen intentio bona sufficit ad hoc quod actus
sit bonus simpliciter; ideo ex intentione, secundum hanc opinionem, iudicantur
actus mali, non autem boni; et sic patet quod quaelibet harum trium opinionum
secundum aliquid vera est.
«Qui crucifigendo Christum, arbitrabantur se obsequium praestare Deo». Hoc
intelligitur de minoribus deceptis fraude maiorum qui eum ex malitia persequebantur,
cognoscentes eum a Deo venisse per signa quae faciebat.
«Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam». Hoc dicunt
illi de prima opinione, vel etiam de secunda: et accipiunt causam et non finem
ultimum, sed finem proximum, qui malus est: sunt enim malo fini coniuncta ut
bene fieri non possint.
|
|