Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

354


congregato, venit Lagnanum. Mediolanenses autem et
Brixienses et Cumani contra eum pergentes, ipsum de campo
turpiter eiecerunt. hoc etiam anno Pisani pacem factam cum
Ianuensibus fregerunt. ipsi enim cum exercitu Sardineam
ascendentes, omnes Ianuenses de toto iudicatu Kalari eiecerunt et
bonis omnibus eos expoliaverunt, propter quod Ianuenses contra eos
galeas .XX. armaverunt et multa incommoda Pisanis intulerunt.

Torna all'inizio