Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 209

libro VI


proverbia sententias misticas et obscuras, ut sunt parabole Salomonis, sed quasdam sententias generales et lucidas et probatas, que bene possunt exordia nominari, (4) quia thema totius epistole inde trait efficaciam et vigorem.
(5) Unde secundum predictum stilum et doctrinam proverbiorum hanc epistolam exemplariter subiungamus.
47. (1) EXEMPLUM EPISTOLE SECUNDUM STILUM GALLICUM.
(2) 'G. humilis ecclesie Faventine prepositus et eiusdem capitulum I. discreto viro scolari Bononie cum sincera dilectione salutem. Qui diu laboribus insudavit scolasticis digne meretur premium suscipere de labore. Quare honestatis tue laudabilem cognoscentes prudentiam te in nostrum fratrem et canonicum recipere affectamus, (3) ideoque tuam rogamus in Domino prudentiam quatinus beneficium quod tibi gratis offerimus recipere non contempnas. Adeo enim tuam fraternitatem diligimus quod nonnullis eandem gratiam affectantibus te cuntis duximus preferendum. Debet sane considerare vir providus ne alius benedictionem habeat que offertur'.

Torna all'inizio