Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 26

Liber I


esse velit, nomen et cognomen suum praeponere in salutationem debere: nam praenominibus nos quidem non utimur. Deinde illius ad quem scribit, similiter nomen cognomenque apponere, sic: Lippus Brandolinus Francisco Picolmineo S. P. D. Multi etiam, Suo, addunt, e quibus est Plinius; Cicero non addit. Id quidem, quoniam non magni momenti est, addamus nec ne: non magno pere laboro. Dignitatem autem eius ad quem scribimus, omittendam in salutatione non puto. Sed nostra neque omittenda est, quum insignis est, vel quum ad pares aut minores scribimus, sic: Franciscus Picolmineus cardinalis Senensis, Oliverio Carraphae cardinali Neapolitano, vel Lippo Brandolino, S. P. D., quanquam sacerdotes nomen familiae novo quodam instituto non apponunt. Principium autem epistolae nomen eius ad quem scribimus, nisi certis de causis, habere non debet. Causae autem sunt, ut vel aliquem affectum animi exprimamus: ut: "Ego vero, Servi, vellem", ut scribis in meo gravissimo casu affiusses; vel ut in re admodum gravi attentiorem habeamus auditorem: ut: "Ego, Lentule, initio rerum atque actionum mearum"; vel quum aliquid vehementius exprimere volumus, quod non in principio modo, sed in tota quoque epistola fit: ut: "Urbem, mi Ruffe, cole et in ista luce vive". Seneca fere semper nomen

Torna all'inizio