n. 35
Utrique notario G.Petrus de Vinea salutem. Habet haec
litera breve legationis officium: primo ut illis quibus
mittitur salutem gratam offerat et devotam; secundo ut
priusquam de civitate Capuana discederet, me sanum et
ylarem ivisse dicat ad balnea; tertio dicat sociis quod ad
ipsorum servitia vehementer aspiro, dummodo pusillanimitate
tantummodo me requirere non formident.
n. 36
Pulchrum exordium de violis
Cum veris initio, telluris gremio gravamine pubescente,
ad recreationem spirituum cum quorumdam comitiva
intra purpurei nemoris amoena quae variis et diversis
floribus natura vestiverat, delectationis otia duceremus,
circumvagantibus undique nostris sensibus, inter florum
varietates violas invenimus copiosus praenitere, etc...
|
|