Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VIII

Pag. 91


Item in Asyria habet in Damasco unum regem. qui dicitur Danghis
milech. admiratus Damasci et magnus rex Damasci. et iste habet sub
se Sydon sive Sajeto. Beruch et montes Seyr et omnem terram trasjordanem
et eciam ultra Jordanem usque in Jherico. et est potentissimus rex in
pecunia. in milicia. in omnium rerum affluentia. et constituit admiratos
suos per suam regionem: tamen in castro. quod est in Damasco. nullam
habet potestatem. sed Soldanus ponit ibi suos custodes et semper est
clausum.
Item in Asyria habet Tripolis milech. admiratum et regem eciam. Iste
habet sub se Zibelech sive Biblium. Botron. castrum Margad. inexpugnabile. Tortosam et Valaneam et multas alias terras. in quibus ponit suos
rectores admiratos.
Item Asyria habet unum regem milech. admiratum de Aaman et
Aleph: et iste habet multas civitates [et] castra sub se. et bellum facit
regi Armenie. quia est in confinibus secum: tamen multum timet regem
Tartarorum. qui aliquando molestat eum. quia habet confines secum. et
oportet multociens quod Soldanus det sibi adjutorium contra Tartaros: et
ite rex de Aaman et Aleph est rex naturalis per successionem heredum.
quia prior regnat filius. et sic de singulis illius progeniei: sed omnes
alii reges. videlicet Arabie. Palestine. Saphet. Damasci. Tripolis non sunt
reges. vero ad voluntatem Soldani. et sepe mutat eos. cum sit homo
magne sagacitatis et astucie. et multum timetur a Saraceni omnibus. cum
multociens faciat multos magnos veneno occidere. vel gladio jugulari. Hec
omnia. que scripsit. diligenter didici a Saracenis et cristianis in illis partibus
commorantibus. qui me peroptime instruxerunt. et ego plura vidi. qui
firmius scripsi.
De apparatu Soldani notifico. quod Soldanus. audiens Cristianos velle
facere passagium. misit regem de Aaman et de Damasco super Armeniam.
et multos duxerunt captivos et villas combusserunt et multos occiderunt:
et nunc Soldanus precepit illis de Asyria. ut quolibet mense
debeant invadere et fortiter infestare.

Torna all'inizio