Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 176


litteras pravi docmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et huius
rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum sinodorum
universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia,
Filippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus, ne heretici imperatoris nomen
aut chartas aut figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia
introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum. Hic cum annum unum
et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est,
insurgens, eum regno expulit oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius
litteras Constantino papae Romam per Scolasticum patricium et exarcum Italiae
direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti sexti concilii praedicatorem esse
declaravit.
35. Igitur postquam Ansprand aput Baioariam iam novem expletis annis exulasset,
promoto tandem Teutperto, decimo anno Baioariorum ductor exercitu, venit
Italiam pugnavitque cum Ariperto, et facta est ex utraque parte multa strages populorum.
Sed quamvis ad extremum nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios
terga praebuisse et Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert
in castris manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto
desperationem et adversariis audaciam praebuit. Qui postquam in civitatem regressus
est, et sensisset, quia pro hoc facto suum exercitum offensum haberet, mox accepto consilio
ut in Francia fugeret, quantum sibi utile duxit e palatio aurum sustulit. Qui
dum fluvium Ticinum gravatus auro transnatare voluisset, ibique corruens, suffocatus
aquis extinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inventum, in palatio ordinatum
ac deinde ad basilicam domini Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat, prolatum
ibique sepultum est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens et
hac illacque pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur, per semet ipsum explorabat,
ac diligenter, qualem iustitiam singuli iudices populo suo facerent, investigabat.
Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus sive pelliciis
utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum
rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus
usque ad annum duodecimum. Fuit quoque vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae
amator; in cuius temporibus terrae ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius
germanus Gumpertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae
mortis permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus
nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus

Torna all'inizio