Ioachim de Flore: Adversus Iudeos

Pag 21


est in prophetis qualia nec homo nec angelus poterat operari, ipse
est quem nos confitemur tertiam in deitate personam. Quia vero
audientes vos, Iudei, sed non intelligentes illud Moysi: "Audi
Israel, Deus tuus unus est", abhorretis penitus et detestamini
confessores trinitatis, nosque velud cultores alienorum deorum seductos
asseritis et delusos, que causa maxime scandalizat vos et alienos
efficit a fide Christi, oportet nos ostendere in hoc loco quam pura
et catholica sit in Christo confessio fidei christiane, si quomodo per
hoc intelligatis ipsum esse illud semen Abrae in quo, deleta multitudine
idolorum, benedictionem accepture erant omnes gentes et
de quo dictum est in psalmo: "Benedicentur in ipso omnes tribus
terre, omnes magnificabunt eum", quod solus facere potuit qui
de celo descendit. Igitur attendant filii quod non est datum percipere
patribus eorum, quia et nos Christiani id intelleximus quod
non fuerunt digni intelligere patres nostri. Nec mirum cum legamus
in Pentateuco Moysi ob incredulitatem suam corruisse patres
in deserto, filios vero, miserante Domino, introisse pro patribus
in terram promissionis. Audite ergo et intelligite quam sit auro
purior fides nostra et cognoscite fidelem esse magistrum eum qui
nos vocavit de tenebris ad admirabile lumen suum.
Adoravit Abraam Deum unum, Deum qui creavit cuncta ex
nichilo, Deum qui fecit celum et terram, et nos ipsum adoramus,

1



5




10




15




20

Torna all'inizio