Guido Faba: Dictamina rhetorica

60


spoliatum, toto posse dedimus operam diligentem, ut huius facti
notitiam haberemus, cupientes ipsos predones cum animadversione
debita castigare. Cum autem inveniri non possint qui
talia perpetraverunt, sicut vestro civi diximus, ita vestre prudentie
nuntiamus, quod quantum probaverit de suo in nostra
fortia perdidisse, per homines illius loci in quo damnum sustinuit,
amore vestro satisfieri plenarie faciemus.
CXII.
De potestate ad potestatem pro cive detento.
Gerardus et B. fratres, cives nostri honorabiles, cum
suis consanguineis et amicis ad nostram presentiam accedentes,
gravi querimonia demonstrarunt qualiter fratrem eorum
A. detineri facitis pro communi cum suis mercibus quas portabat,
occasionem frivolam pretendentes, quod de vestris sit
talibus inimicis. Cum autem ex parte nostra iniuria nulla processerit,
pro qua debeatis nostre civitatis homines impedire,
nobilitatem vestram rogamus, ut dictum A. nostrum civem
cum suis rebus velitis dimittere absolutum, ne inter nos ob
hanc causam aliqua occasio, quod absit, malevolentie oriatur.
CXIII.
De civitate ad civitatem super maleficio.
Quam grave facinus et enorme B. et A. habitatores castri
vestri Plumatii nuper ausu temerario in nostro districtu presumpserint
exercere vos ignorare non credimus, quod fama
publica declaravit. Nam V. patrem et G. filium eius caros
comitatinos nostros nobiles et potentes sub proditionis specie
nequiter occiderunt, nulla causa procedente rationabili; quod
nostros cives dolore novo sic accendit; ut non que fieri deberent,
sed que possent citius providentes, ad vindictam
tanti sceleris singuli properarent, nisi vestri amor voluntatem

Torna all'inizio