VITA SECUNDA BERNARDI EPISCOPI PARMENSIS.
Incipit vita sancti Bernardi monaci sancti lohannis Gualberti
abbatis episcopi et confessoris.
1. Bernardus ex Ubertis nobilissimis viris civitatis Florentie linea paterna traxit originem
Hic ab ipsis puerilibus annis cor gerens senile Christifere summa devotione inhesit et
post suum natum totam spem suam posuit in eam ipsique summe puritatis servire
statu apud semetipsum sub seculari habitu, quo adviveret, ordinavit. A patre imbuendus
litteris traditur, quibus brevi tempore miro modo profecit, sicut processu temporis
omnibus experientia notum fuit. Quo in tempore viam universe carnis pater ingreditur,
cum matre unicaque sorore ab ipso divitiis magnis dimittitur, ob quarum pregravatus
molestiam studere dimisit et circa temporalia equis, damicellis et servitoribus secundum
sui status condecentiam, servata honestate omnimoda, de cetero procuravit. Erat enim
aspectu formosus, animo robustus, distribuendo largus, armis edoctus, conversatione
|
|