Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 270


et ideo dicit: Ergo virtutes habetis ex fide, quae sunt
causa justitiae, id est, ipsam justitiam habetis ex fide;
sed hoc est, ergo illud. Illis sunt virtutes ex fide,
quia justitia fuit Abrahae ex fide: nam scriptum est,
etc. Habet autem pro paribus virtutes et justitiam,
quorum alterum alterius causa est.
8. Spiritum accepistis . Spirituales gratias acceperunt
credentes, non opera legis facientes.
9. Ut cum spiritu coeperitis . Cum spiritu coeperitis
velut [ f. , vivere], spiritualiter, vel legem spiritualiter
intelligere nunc carne, id est, carnali vita,
vel lege carnaliter intellecta. Consumamini, conjunctivum
a consumor , consumeris , id est, pereatis.
Consummamini, indicativum a consummor , consummaris :
id est, vitam finitis; utraque enim in hoc
loco Scriptura reperitur.
10. Sine causa . Sine causa, id est, inutiliter patitur
qui fidem Christi non habet.
11. Cognoscite ergo . Quia Abraham ex fide justus;
et omnes ex fide tantum justi, quod est aequipollens
hi sunt filii Abrahae.
12. AMBROS. Benedicentur in te . Hoc est tecum, et
communicabunt tibi benedictionem.
13. LANFR. Quicunque enim . Quasi diceret: aut ex
fide est benedictio, aut ex operibus; sed ex operibus
non est (ex illa enim benedictio) ex fide igitur.
14. AMBROS. Maledictus omnis . Lex omnem, qui
super lignum pendet, existimat maledictum; eo quod
hujusmodi poena illis statuta qui multis rei
inveniuntur.
15. LANFR. Ex fide vivit . Si justitia non est ex lege,
est ex sola fide.
16. Lex autem non est , id est, fides Christi non
permittit legem Judaeorum servari, vel lex et fides
non concordant. Sed lex dicit: Qui fecerit; non dicit:
Qui crediderit.

Torna all'inizio