lumen illuminans in medio illuminati luminis, unde «In lumine tuo»,
novo scilicet testamento, «videbimus lumen», id est vetus testamentum,
de cuius tenebris dicitur «tenebrosa aqua in nubibus aeris» quia obscura
est intelligentia in prophetis, et Paulus: «Nos autem revelata
facie», id est aperta facie littere veteris testamenti, «speculamur» luce
evangelica «gloriam Domini», id est Dominun Ihesum Christum qui
clausus et velatus tenebatur in littera, nunc per Evangelium revelatus in
allegoria. Lumen ergo veteris novum videtur fore testamentum. Et dicetur
canon illuminatus, sicut novum canon illuminans, vel lumen canonis
sanctorum patrum est expositio testamenti novi et veteris. Vel
certe quod dicit ad obicientem et resistentem veritatis contemplatorem
se lumine canone in responsione uti, dicit quod canonem Scripturarum
et canonicas Scripturas habebit in sua satisfactione vel excusatione pro
lumine.
Unde sequitur: ad apologiam, sicut sumus, indeclinabiliter gradiemur
dicentes. Sicut assertionis sue, quam se coniucta divisaque divinitatis
predicatione professus est, ex theologie intimis fulgoribus documentum
prestruxit, sic ex eiusdem aureis laribus apologetico, id est excusativo,
sermone ad obiecta procul arcenda perutitur, ut unde dogma veritatis
elicuit, inde dogmatis vires indubitatas contra suum repugnans repugnantem
accersiat. Loculentioris sed enim industrie ratio librata tunc
calcantius coruscat, cum ex eisdem castris, quibus hostis robur est nactus,
inanis ex eisdem frivolusque reddatur. Ait enim: sicut sumus ex theologicis
disciplinis veritatis dogma professi, sic in obiectam nobis circumstantiam
eiusdem luminosis suffragiis ad apologiam, ut ipsa veritatis catholice
professio nos excusabiles reddat et pro nobis satisfaciat, indeclinabiliter
nullis verborum amfractibus nisi, gradiemur dicentes id quod
sequitur. Sicut theologia quedam coadunatim quidem tradidit, quedam autem
discretive, subaudi predicari de supereminentissima <deitate> Patris et
Filii et Spiritus Sanctis, sic mea de his et super his theologico radio
fertur sententia. Ex verbis auctoris supra digestis, talis regula colligitur:
veritatem contemplantis obiectum lumine canone fore pellendum. Quod
est dicere: si quis de Scripturarum canone suam putat obiectionem contra
veritatem munire, eodem canone sibi obviandum est. Ex eadem enim
Scripture fecundissima alvo conceptus uterine soboles produnt modo
pilose modo lenes, velut Esau et Iacob de feracis ventris Rebecce gremio
effunduntur in stridulam lucem.
|
|