corde suo, non ex tristicia neque ex necessitate, ylarem enim datorem
diligit Deus. Dum autem per alium modum providetur
Ecclesie et ministris eius, posset lex talis imponi, quod non
fecerant Apostoli nec patres sequentes longo tempore. Maxime
cum multi Tartari et alie naciones, ut experti sumus in civitate
que dicitur Kamul, ubi primo conversi nolebant baptizari donec
iuravimus nichil temporale post baptismum extorquere ab eis,
ymo de nostro indigentibus providere, quod et fecimus; sic
multitudo civitatis utriusque sexus baptismum libentissime receperunt.
Dubium est tamen, salvo meliori ecclesie judicio non
cogerem eos.
De ystoria gentilium et nativitate Moysis (515).
De ystoria gencium (515-6).
Capitulum de filum Saturni (516).
De ystoria originis Ytalia (516-7).
De origine Romane Urbis (517-8).
De promo edificio Rome facto (518-9).
Incipit Prologus seu Prefacio fratris Iohannis de Florencia
Episcopi Bysynianensis (519-21).
1. Precepisti serenissime Imperator et semper Auguste Karole
quarte, ut silvam cronicarum boemicalium introirem et inter
spinarum vepriumque inextricabiles intricaturas semitam aliqualem
dirigerem in ordine dicendorum, squaloribus confuse
ystorie resecatis. Verum quia amor omnia, etiam que videntur
impossibilia, ut amato placeat redigit ad possibilem facultatem
iuxta Platonis sentenciam in Thymeo. Tue igitur iussioni parere
cupiens, non attendens quod incognitam omnino linguam
et patriam iussus eram discurrere, etsi minus prudenter magis
tamen libenter, minus eciam cautus ingressus sum solitudinem
|
|