Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 332


dico, nec queras a me quare, donec illud perfeceris. Ait mulier
ad eam: Dixisti mihi iam verbum de cuius timui auditu
et obstupui, nec scio quid est. Estimo tamen illud esse pro
mei nece; sed facilis mihi erit mors pro tui amore. Dic
ergo petitionem tuam; dicitur enim quod quicumque suam
animam non tradit morti pro eius socio, qui melior est prole
et fratribus, est in oculis Dei peior duris sceleratis ex
preuaricatoribus. Dixit auis: Meum consilium est ut occidas
maritum tuum et te reddas tranquillam ab eo, ac per
hoc tibi salus erit et pax et mihi tecum; nec a me queras
donec illud feceris. Nisi enim res esset valde bona, non
tibi consulerem, et si hoc fecisses, mox diu dicerem. Nec
doleas nec tristeris super marito tuo; dabo enim tibi meliorem
ipso, qui erit nobis in hoc loco socius et custodiet
et diliget te; et semper amor inter te et me permanebit.
Scias quoque, nisi meum adimpleueris consilium, accidet
tibi vltimo quod accidit muri nolenti consentire vtili
sibi prestito consilio. Dixit mulier: Quomodo fuit? Inquit
auis:
Dicitur fuisse in quodam loco solitario promptuarium,
in quo, cum multi essent, mures dissipantes et molestantes
bona patrisfamilias; qui accepit quoddam animal,
quod assimilabatur cani et inimicabatur muribus, vt eos de
domo exterminaret. Inter quos quidem erat vnus mus maior
alijs et fortior. Et videns hic mus quod fecerat paterfamilias,
sciuit quoniam non posse[t] permanere in domo propter
illud animal. Et accedens ad illud ait ei: Scio, inquam, patronus
domus non introduxit te huc nisi ad interficiendum
me. Sed ego veni vt tuam habeam societatem, quia noui tua
ingenia, et volo tibi cohabitare. Dixit ei animal: Intellexi
quidem verba tua et volo te securum reddere et tibi promitto

Torna all'inizio