Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 95


Quod exprobrabilius est esse intemperatum,
quam timidum: et quod maxime decet
reges, et principes
esse temperatos.
Cap. XVI.

Probat Philosophus 3. Ethic. quatuor rationibus, detestabilius
esse intemperatum, quam timidum.
Nam quanto magis aliquis voluntarie peccat, tanto magis
est increpandus. Rursus quanto aliquis facilius potest
benefacere, si non benefaciat, magis est detestandus, et
reprehensibilis. Intemperatus ergo magis est detestandus,
et reprehensibilis: tum quia magis voluntarie peccat,
tum etiam quia facilius est ei facere bonum, et acquirere
temperantiam, quam sit acquirere fortitudinem.
Quod autem magis voluntarie peccet intemperatus quam
timidius dupliciter ostendi potest. Primo, quia insequi
voluntates intemperatas, est delectabile: fugere autem
et timere, est tristabile. magis quis voluntarie agit quod
facit cum delectatione, quam quod facit cum tristitia.
Peccans igitur per intemperantiam, magis voluntarie
male agit, quam qui peccat ex timore. Secundo hac idem
patet: quia (ut ait Philosophus) timor obstupefacit, et
reddit naturam immobilem, et attonitam: quod non
facit delectatio per intemperantiam. Sed quando aliquis
est in stupore, est quasi extra se, nec voluntarie et deliberate
agit quod agit. Tolerabilius est igitur peccare
per timorem, quam per intemperantiam: cum hoc sit
magis voluntarium, quam sit illud. Patet ergo intemperatum
dupliciter esse magis increpandum, quam timidum:
quia magis voluntarie male agit. Sic etiam dupliciter
potest ostendi ipsum esse magis increpandum: quia
facilius potest benefacere. Facilius enim potest acquiri

Torna all'inizio