Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 602


4. Si dicatur, quod non habebat aliquam harum formarum, sed aliam; contra:
omne quod generatur, generatur ex suo contrario. Sed ex ista prima materia
existente sub forma corporali, facta sunt elementa. Ergo oportet quod habuerit
contrarietatem ad elementa quae ex ea facta sunt. Sed contrarietas primorum
corporum non potest extendi ultra quaternarium numerum, ut in 2 de Gener.
probatur. Ergo oportuit materiam illam esse sub forma alicuius quatuor elementorum,
si fuit sub forma aliqua corporali; et ita unum tantum esset elementum
primum: quod improbat Philosophus. Oportuit ergo quod materia illa
omnino fuerit informis.
SED CONTRA, omne esse est a forma. Si ergo materia prima fuit ante rerum
distinctionem, oportet quod formam aliquam habuerit.
Praeterea, sicut se habet corpus naturale ad diversas figuras, ita se habet
materia prima ad formas substantiales. Sed impossibile est esse aliquod corpus
absque omni figura. Ergo impossibile est esse materiam absque omni forma.
Solutio
Respondeo dicendum, quod materia prima dicitur dupliciter: vel ita quod «primum»
importet ordinem naturae; vel ita quod importet ordinem temporis.
Secundum quod importat ordinem naturae, materia prima est illud in quo ultimo
stat resolutio corporum naturalium, quod oportet esse absque omni forma:
quia omne subiectum quod habet formam, est divisibile in formam et subiectum
formae: et ideo, quia omnis cognitio est per formam, haec materia prima est
scibilis, ut dicit Philosophus in 1 Phys., secundum analogiam tantum,
prout dicimus illud esse materiam primam quod ita se habet ad omnia corpora
sicut se habet lignum ad lectum: et quamvis materia prima sic accepta, non
habeat aliquam formam partem essentiae suae, nunquam tamen dividitur ab
omni forma, ut probat Avicenna in sua Metaph.: immo quando amittit
unam formam, acquirit aliam, secundum quod corruptio unius est generatio
alterius: et ideo materia prima sic accepta, non potuit esse duratione ante corpora
ex ea formata. Alio modo dicitur materia prima secundum quod «primum»
importat ordinem temporis: illud scilicet quod duratione praecessit ordinatam
dispositionem partium mundi, qualis nunc cernitur, secundum eos qui
ponunt mundum non semper fuisse, nec a principio creationis omnia distincta
fore: et sic accipiendo primam materiam, oportuit eam habere aliquam
formam.

Torna all'inizio