Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 742


ARTICULUS 4
Utrum beatitudines respondeant singulis donis
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod beatitudines non respondeant singulis donis. Sicut enim supra
dictum est, singulis virtutibus non respondent singula dona. Sed beatitudines
sunt virtutes, ut dicit Glossa:
«In sermone, inquit, Domini septem praemittuntur virtutes, quae et beatitudines
dicuntur, quia perfectos et bonos faciunt». Ergo beatitudines et dona non
respondent sibi invicem.
2. Praeterea, in via non potest esse beatitudo rei, sed spei tantum. Sed quilibet
actus meritorius facit sperare beatitudinem, quia spes est ex meritis proveniens,
ut supra, dist. 26, dictum est. Ergo non oportet quod beatitudines respondeant
donis, quae sunt supra modum humanum perficientia, sed virtutibus, quantumcumque
imperfectis.
3. Praeterea, beatitudines ponuntur geminatae, sicut patet Matth. 5, 3: «Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum»; hoc totum ad unam
beatitudinem pertinet. Dona autem ponuntur singillatim. Ergo dona et beatitudines
non correspondent sibi invicem.
4. Praeterea, inter dona primo computatur sapientia. Sed sapientiae non correspondet
paupertas spiritus quae prima inter beatitudines ponitur. Ergo beatitudines
non recte respondent donis.
5. Praeterea, dona sunt tantum septem; beatitudines autem octo. Ergo non
respondent sibi invicem.
6. Praeterea, inter dona ponuntur quatuor ad cognitionem pertinentia. Sed
inter beatitudines una tantum pertinet ad cognitionem, illa scilicet qua dicitur:
Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt. Ergo non respondent
beatitudines donis.
7. Praeterea, scientia in omnibus actibus qui ad vitam activam pertinent, videtur
dirigere. Ergo scientiae non magis correspondet illa beatitudo: «Beati qui
lugent», ut Glossa dicit, quam aliqua aliarum.
SED CONTRA est quod dicitur in Glossa Matth. 5: ibi enim singulae beatitudines
singulis donis adaptantur.
Praeterea, beatitudo, sive felicitas, secundum Philosophum,
est operatio secundum perfectam virtutem. Sed dona sunt perfectissimae virtutes,
ut ex dictis patet. Ergo et beatitudines correspondent donis.
Praeterea, dona a magistris ponuntur media inter virtutes et beatitudines. Sed
dona respondent virtutibus, ut ex dictis patet. Ergo et beatitudines respondent
donis.

Torna all'inizio