Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 253


furari, capere predam. Ibat autem ad alias terras, et quoscumque
poterat capere et sibi associare non dimittebat. Homines autem
sue gentis ad se inclinavit, qui tamquam ducem ipsum sequebantur
ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongal
sive Tartaris, postquam homines aggregaverat sibi, et interfecit
ducem eorum, et multo bello sibi omnes Tartaros subiugavit et in
suam servitutem redegit. Post hec cum omnibus istis pugnavit:
cum Merkitis qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam
bello sibi subiecit; inde procedens pugnavit contra Mecritas et
etiam illos devicit.
<4>. Audientes Naimani quod Chingis erat taliter elevatus, indignati
fuerunt; ipsi enim habuerant imperatorem qui fuerat strenuus
valde, cui dabant tributum omnes nationes predicte. Quo
debitum universe carnis exsolvente, filii eius successerunt loco illius;
sed iuvenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere, sed ab
invicem divisi erant et scissi; unde medio tempore Chingis predictus
erat taliter exaltatus, nichilominus tamen faciebant insultum in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant et
capiebant predam eorum.

Torna all'inizio