"Rex Alexander! Vt quid in hoc tuam sapienciam non ostendis,
ut filii mei se inuicem non occidant?" Cui Alexander respondit:
"Carate, si me occideris, nichil laudis acquires. Habet enim imperator
Alexander multos principes meliores me; imo eciam nullum
dolorem percipiet. Credisne, si carus Alexandro fuissem,
quod me solum in tuis manibus destinasset? Sed si uis, ut tibi
Alexandrum, occisorem soceri tui, exhibeam, iura michi, ut, quod
postulabo, erogabis, et iuro tibi, quod Alexandrum manibus tuis
presentabo." Factumque est. Audiens Carator gauisus est et
credit ei, et pacificati sunt inter se fratres et promiserunt ei
per singulos, quidquid peteret se facturos. Iterum uocauit Candacis
regina Alexandrum et dixit ei: "Beata essem, si cottidie
in meis oculis te haberem, quia tecum omnium inimicorum
meorum uictoriam reportarem." Et his dictis dedit Alexandro
coronam auream ornatam ex lapide precioso adamantino et
clamidem imperialem auro contextam, stellatam ornatamque
lapidibus preciosis. Et oscula ei prebens et alia secreta faciens
sibi iussit illum abire cum salute etc.
Qualiter annunciatum fuit Alexandro a diis, quod nunquam
deberet Macedoniam remeare etc.
110. Exiens inde Alexander una cum Candeolo profecti
sunt iter diei unius et uenerunt ad quandam speluncam magnam
et hospitati sunt ibi. Dicitque Candeolus: "In hac spelunca
omnes dii consilium celebrant." Cum hoc audisset Alexander,
statim fecit diis suis uictimas et ingressus speluncam uidit
ibi caligines maximas ut nubes stellasque lucentes. Et inter
ipsas stellas quendam deum maximum recumbentem et habebat
oculos lucentes ut lucerna. Quem cum uidisset Alexander, timore
perterritus factus est quasi in extasim. Tunc dixit ille maximus
deus: "Aue, Alexander!" Et Alexander respondit: "Quis
es tu, domine?" At ille: "Ego sum Sincusis, regnum mundi
tenens et mundum subiugans, qui uniuersos mundanos tue
supposui potestati. Fabricasti enim tibi ciuitates, et nomini
meo templum non construxisti." Alexander respondit: "Obsecro,
domine, si permiseris me ire Macedoniam, ordinabo templum
nomini tuo, cui simile non reperitur in orbe." Syncus respondit:
"Imperium Macedonicum non uidebis." Amplius ingressus
Alexander uidit aliam caliginem nube et alium deum in
regali solio residentem. Dixit illi: "Quis es tu, domine?" At ille
respondit: "Ego sum omnium deorum origo, qui uidi te intrare
liberrime, et Seraphus uocor." Alexander respondit: (lac.!) "Dixi alia
uice, si nota esset homini causa mortis, intolerabili dolore moreretur.
Fabricasti ciuitatem gloriosam nomini tuo, quam imperatores
plurimum expugnabunt." etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|