Salimbene de Adam: Cronica

Pag 798


Item de terremotu et corruscationibus et tonitruis et inundationibus maris
et fluctuum, que hoc anno fuerunt in diversis partibus mundi.
De obscuratione solis et lune, et de auctoritatibus que ad hanc materiam
pertinere videntur.
Item, millesimo supraposito, terremotus magni fuerunt in aliquibus
partibus mundi, sicut predixerat Dominus, Luc. XXI: Et
terremotus magni erunt per loca. Unde, cum frater Roglerius
ex Ordine Minorum de civitate Laude, qui fuerat Bononiensis provincie
visitatoris socius, rediret a curia in qua steterat cum quodam
cardinali, et transiret per Caurennum, in quo hospitari debebat,
dixerunt ei incole loci illius: «Pater sancte, in isto loco
frequenter terremotus sentitur». Et cum hec dixissent, statim
factus est terremotus. Et dixit frater: «Qui respicit terram et
facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant. Et iterum: Terra
tremuit et quievit et cet. Et iterum: Commovisti terram et conturbasti
eam; sana contritiones eius, quia commota est». Cum autem
frater talia perorasset, respexit et vidit ibi quamdam domum de
paleis coopertam, et dixit quod volebat illa nocte in ea dormire,
dicens: «Quia, si in alia domo dormiero, forte hymbrices sive
tegule corruent super me, si domus ceciderit, et moriar ibi».
Quod audientes et videntes mulieres loci illius in illa domo paleata
portaverunt lectos suos, ut iuxta fratres secure dormirent. Quod
cum vidisset quidam senex, dixit fratri: «Fecistis quod facere
non debebatis. Semper enim debetis esse paratus ad mortem suscipiendam,
ut revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus
redeat ad eum qui dedit illum», Ecclesiastes ultimo. Cui respondit
frater: «Beatus Ieronimus dicit quod 'prudenter timetur quicquid
potest accidere'. Et Ecclesiasticus dicit, XVIII: Homo sapiens
in omnibus metuit. Item Sapiens in Prover. dicit, XXVIII:
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet
in malum. Item Eccli. III: Cor durum male habebit in novissimo,
et qui amat periculum, in illo peribit. Item Prover. XI: Qui
cavet laqueos, securus erit». Hec omnia supradicta audivi ab
ore fratris Roglerii, qui fuit socius fratris Benevenuti, visitatoris
nostri in Bononiensi provintia.
Item, millesimo supraposito, festum sancti Thome apostoli in
V feria fuit, et sequenti nocte in VI feria circa horam matutinalem

Torna all'inizio