aut armenta trahit, quianam civile canebas  
urbe sedens carmen? Quando hoc Benacia quondam 
pastorale sonans detrivit fistula labrum, 
audiat in silvis et te cantare bubulcum». 
Nec mora: depostis calamis maioribus inter, 
arripio tenues et labris flantibus hysco. 
«Sic,  divine senex, a sic eris alter ab illo! 
Alter es, aut idem, Samio si credere vati 
sic liceat Mopso, sicut liceat Melibeo. 
Eheu, pulvereo quod stes in tegmine scabro 
et merito indignans singultes pascua Sarni 
rapta tuis gregibus, ingrate dedecus urbi, 
humectare genas lacrimarum flumine Mopso 
parce tuo, nec te crucia crudelis et illum, 
cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam, 
iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum  
proceram vitis per centum vincula nexu. 
O si quando sacros iterum flavescere canos 
fonte tuo videas et ab ipsa Phillide pexos, 
quam visando tuas tegetes miraberis uvas! 
Ast intermedium pariat ne tedia tempus 
letitie, spectare potes quibus otior antris 
et mecum pausare. Simul cantabimus ambo: 
ipse levi calamo, sed tu gravitate magistrum 
firmius insinuans, ne quem sua deserat etas. 
Ut venias, locus ipse vocat: fons humidus intus 
antra rigat, que saxa tegunt, virgulta flabellant;
  |  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
  
  
50 
  
  
 
  |