moveantur. Nam quae semper uniformiter moventur
(secundum quod huiusmodi sunt) quandam necessitatem
habent: consiliabilia autem non sunt necessaria, sed
contingentia. Ideo dicitur in Ethic. quod de his quae semper
sunt in motu, et quae semper uniformiter moventur,
puta de versionibus solis, et de ortibus syderum nullus
consiliatur: sydera enim licet moveantur, tamen quia
semper sunt in motu, nec propter nostra opera immutari
possunt eorum cursus, ideo circa talia non est consilium
adhibendum. Si autem circa talia cadit consilium; hoc
non est secundum se, sed prout deserviunt actionibus nostris;
ut quia aliqua humana opera congruentius fiunt tempore
calido, aliqua vero tempore frigido: cursus syderum
quae inducere habet secundum diversa tempora calorem
et frigiditatem, non per se, sed per accidens potest sub consilia
caedere, ut sciamus quo tempore quae opera sunt fienda.
Tertio non sunt consiliabilia etiam quae fiunt frequenter,
si fiunt a natura. Ideo de imbribus quae semper fiunt
tempore hyemali, et de caumatibus quae sepe contingunt
tempore aestivali, non habet esse consilium: quia talia naturalia
sunt, et non dependent ex operibus nostris, ideo
de eis non consiliamur, nisi ut deserviunt operibus nostris.
Hoc ergo modo est consilium circa ipsa sicut et circa cursus
syderum, et circa quaecunque alia deservientia humanis
actibus. bene ergo dicitur in Ethic. quod de siccitatibus,
et imbribus non est consilium. Quarto non sunt consiliabilia
quae etiam fiunt raro, si ex fortuna contingant.
Nam quicunque consiliatur, vult ex electione vel ex intentione
aliquid adipisci: quae ergo praeter intentionem eveniunt,
consiliabilia esse non possunt.Ideo dicitur in Ethic.
non esse consilium de his, quae sunt a fortuna, puta de thesauri
inventione. Quinto non sunt consiliabilia etiam
omnia humana opera: quia non cadunt sub consilio nostro
opera illorum hominum, quae propter nostra facta
mutari non possunt. Ideo dicitur in Ethic. quod qualiter
|
|