manu, canonica parvipendentes decreta, substituunt. Qui tribus non amplius mensibus
Romanae usus cathedrae sessione, Benedicto undique suis cum propinquis infestante Urbem,
quia ex consulibus terrae ortus erat et in eis maxima virtus, Urbe cum dedecore pulsus,
suum ad episcopatum reversus est. Benedictus igitur, quod amiserat, sacerdotium recepit,
pristinos tamen mores minime mutavit, secundum quod scriptum est: "Adolescens iuxta
vias suas, etiam cum senuerit, non recedet ab ea". Et quia durum est in corde veteri
nova meditari, in eisdem pravis et perversis operibus, ut antea, perseverabat. Cumque
se a clero simul et populo propter nequitias suas contemni conspiceret et fama suorum
facinorum omnium aures impleri cerneret, tandem reperto consilio, quia voluptati deditus
ut Epycurus magis quam ut pontifex vivere malebat, cuidam Iohanni archipresbytero,
qui tunc in Urbe religiosior ceteris clericis videbatur, non parva ab eo accepta pecunia
summum sacerdotium relinquens tradidit; ipse vero in propriis se castellis recipiens
Urbe cessit. Interea Iohannes, cui Gregorius nomen inditum est, cum duobus annis et
octo mensibus sacerdotium administrasset, Heinricus rex, qui tunc Germaniae, Pannoniae
ac Italiae imperabat, ad suscipiendam de manu Romani pontificis imperialem coronam,
quatinus deinceps augustus appellari posset, Italiam ingressus Romanam adiit urbem.
Sed antequam Urbem ingrederetur, plurimorum episcoporum necnon abbatum, clericorum
quoque ac religiosorum monachorum in Sutrina urbe concilio congregato, Iohannem, qui
Gregorius dictus est, missis ad eum episcopis, ut de ecclesiasticis negotiis maximeque de
Romana tunc ecclesia, quae tres simul pontifices habere videbatur, ipso praesidente
tractaretur, venire rogavit. Sed haec de industria agebantur. Iam enim dudum regio
animo insederat, ut tres illos, qui iniuste apostolicam sedem invaserant, cum consilio et
auctoritate totius concilii iuste depelleret et unus, qui secundum statuta sanctorum
patrum dominico gregi sollicite praeesset, clero et populo eligente ordinaretur. Praedictus
itaque pontifex exoratus a rege ceterisque pontificibus Sutrium, ubi synodus congregata
erat, allectus spe, quo aliis duobus depositis sibi soli pontificatus confirmaretur, gratanter
perrexit. Sed postquam eo ventum est et res agitari ac discuti a synodo coepta est,
|
1
5
10
15
20
25
|