Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 312


2. Praeterea, natura, secundum quod hic loquimur, est unumquodque informans
specifica differentia, ut dicit Boetius in lib. de duabus naturis. Sed Philosophus
dicit, quod semper una differentia addita mutat speciem,
sicut in numeris quaelibet unitas addita facit novam speciem numeri. Ergo
humana natura addita divinae facit novam naturam secundum speciem.
3. Si dicatur, quod non potest una natura constitui ex duabus, quia oportet
utramque naturam servari in Incarnatione; contra. Anima et corpus constituunt
humanam naturam. Utrumque tamen, scilicet corpus et anima, intransmutatum
permanet in sua natura. Ergo ex duabus naturis potest tertia constitui, utraque
remanente salva.
4. Praeterea, proprietas sequitur naturam eius cuius est proprietas. Sed proprietates
divinae naturae dicuntur de illo homine: dicitur enim, quod ille homo
creavit stellas; et e converso dicitur, quod Filius Dei est passus. Ergo videtur
quod aliquid divinae naturae est in humana natura, et aliquid humanae sit in
divina; et sic videtur esse facta quaedam coniunctio naturarum in unam
naturam.
5. Praeterea, quando aliqua duo coniunguntur quorum unum multum superat
alterum, hoc quod superatur transit in naturam superantis, sicut si gutta vini in
mille amphoras proiiciatur aquae. Sed natura divina in infinitum superat
humanam. Ergo humana natura coniuncta divinae, tota convertitur in divinam.
6. Praeterea, hoc videtur per hoc quod caro Christi dicitur deificata a sanctis,
sicut Damascenus narrat.
SED CONTRA, filiatio requirit similitudinem in natura. Sed Christus dicitur Filius
Dei Patris et Virginis matris. Ergo est similis in natura utrique. Sed Virgo et
Deus Pater non communicant in aliqua natura. Ergo oportet Christum ponere
duarum naturarum.
Praeterea, per proprietates naturales in cognitionem naturae devenimus. Sed in
Christo invenimus proprietates duarum naturarum, ut humanae et divinae.
Ergo oportet Christum duarum naturarum ponere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad huius quaestionis evidentiam oportet scire, quid
nomen naturae significet. Natura autem a nascendo nomen accepit; quae proprie
dicitur generatio viventium ex similibus similia in specie producentium;
unde secundum primam sui institutionem natura significat generationem ipsam
viventium, scilicet nativitatem. Item translatum est nomen naturae ad significandum
principium activum illius generationis: quia virtutes agentes ex actibus
nominari consueverunt. Inde ulterius procedit nomen naturae ad significandum
principium activum cuiuslibet motus naturalis: et ulterius ad significandum

Torna all'inizio