Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 13

libro I


non refertur. (22) Unde dicitur inconcinne: 'Diligo vos precuntis
qui me suum servum benigne respicitis'. Immo, rectius est
dicendum: 'Diligo vos precuntis qui me vestrum servum benigne
respicitis'. (23) Si autem vis relativum in nominativo positum
singulariter summere ut accipis in oblico, locutio est penitus
inconcinna sive dicatur: 'Amo vos qui benefacis michi' sive:
'Amo vos qui benefacit michi'.
11. (1) DE PLURALITATE GRATIE UNI FORMIS.
(2) Circa predicta firmiter est notandum quod, huiusmodi
latinitate recepta, si talem honorem alicui ceperis exhibere, (3)
non debes in eodem tractatu ab incepta gratia deviare, sed "qualis
ab incepto processerit, et sibi constet". (4) Autores tamen
consueverunt numerum variare, ut apud Boetium videmus, dicentem:
'Michi manum retrahere libet. Nulla tibi a nobis violentia
est allata'; (5) item Ovidius primo dicit: 'Ultra promissum
tempus abesse queror' (6) et paulo post subiungit: 'Non
venit ante suam nostra querela diem'. (7) Sed huiusmodi commutatio
non in brevi opere locum habet nec in epistolari dictamine
nisi raro.

Torna all'inizio