Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 166


habere quidditatem compositam; sed oportet quod habeat compositionem
quidditatis et esse: omne enim quod est in genere, sua quidditas non est
suum esse, ut Avicenna dicit. Et ideo non potest Deus
in praedicamento substantiae poni: unde Boetius intendit dicere, quod inter tria
haec, scilicet materiam, formam, et compositum, ex his solum compositum est
in genere substantiae sicut species; non autem intendit quod omne quod est in
genere substantiae, sit compositum ex materia et forma.
Ad secundum dicendum, quod aliqua sunt unius generis logice loquendo, quae
naturaliter non sunt unius generis, sicut illa quae communicant in intentione
generis quam logicus inspicit, et habent diversum modum essendi: unde in
10 Metaph. dicitur, quod de corruptibilibus et incorruptibilibus nihil commune
dicitur, nisi communitate nominis: et ideo non oportet Angelos cum corporalibus
eadem principia communicare, nisi secundum intentionem tantum, prout in
omnibus invenitur potentia et actus, analogice tamen, ut in 12 Metaph.
dicitur.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in 3 de Anima,
recipere, et omnia huiusmodi, dicuntur aequivoce de materia et intellectu:
materia enim prima recipit formam non prout est forma simpliciter,
sed prout est hoc, unde per materiam individuatur; sed intellectus recipit formam inquantum
est forma simpliciter, non individuans eam, quia forma in intellectu habet
esse universale; unde etiam Philosophus ibidem dicit, quod intelligere,
pati quoddam est; sed communiter et aequivoce dictum; unde ex hoc non
ponitur compositio vel materialitas substantiae intellectualis.
Ad quartum iam patet responsio per ea quae dicta sunt; ostensum est enim
quod in Angelo est potentia et actus; non tamen sicut partes quidditatis; sed
potentia tenet se ex parte quidditatis, et esse est actus eius.
Ad quintum dicendum, quod obiectio procedit ex falso intellectu litterae: non
enim est sensus quod ens creatum componatur ex finito et infinito sicut ex partibus
integralibus, sed sicut ex partibus subiectivis: quia entis creati quoddam est
finitum, sicut incorruptibile, et quoddam infinitum, sicut corruptibile, quod non
est determinatum ad esse tantum, sed quandoque est et quandoque non est:
unde in quodam Comment. lib. de Causis exponitur infinitum «idest potens esse
vel non esse». Vel dicendum, quod componitur ex infinito, scilicet ex potentia,
et finito, scilicet ex actu.
Ad sextum dicendum, quod forma omnino simplex, quae est suum esse, sicut
essentia divina, de qua Boetius ibi loquitur, nullo modo potest esse subiectum;
sed forma simpliciter subsistens quae non est suum esse, ratione possibilitatis
quam habet, potest subiectum esse; sed aequivoce a modo quo materia vel
materiale subiectum dicitur, ut dictum est.

Torna all'inizio