non interficerent vel ad mortem non sauciarent. Nec ibi 
infra castrum ultra murum ipsius castri per terram planam 
aliquis ad ipsum murum appropinquare poterat, quin hi, qui 
supra castellum stabant, lapidibus vel pilottis eum non vulnerarent. 
Erat enim ipsum castellum plus de septuaginta 
brachiis altum et plus de triginta longum et latum, ita quod, 
qui supra ipsum castellum fuerant, fere per totum castrum 
Creme nullus se movere poterat, quem ipsi videre non possent; 
ac pro maxima parte ipsius castri lapides ac pillottos proicere 
leviter poterant. Que res pernimium pavidos ipsos Cremenses 
reddebat. 
Interea quadam die, in qua tunc fuit pascha epiphanie, 
venerunt Cremenses supra quandam machinam, quam fecerant 
supra travatam illam, quam ipsi ex lignis et terra intus iuxta 
murum castri composuerant. Adduxeruntque cararias multas 
plenas ex lignis siccis sulfure et lardo atque oleo seu axungia 
et pice liquida madefactis. Cumque super ipsam machinam 
habuerunt, cum manticis, quos ibi habebant, ignem in 
ipsis carariis accenderunt. Postea cum bene accense fuerant, 
per quendam pontem ligneum, quem super ipsam machinam 
fabricatum ita habebant, quod foris de ipsa machina 
plus de decem brachiis iactabant, ipsas cararias  versus 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |