Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 134


Sed Hector, qui eum precipitem mortuum uidit ab equo prosterni,
arma quibus Patroclus erat armatus intuens et contemplans, raptus
desiderio habendi ipsa, a suo equo descendit et per vnam habenam
retinens equum suum ad corpus Patrocli peruenit, uolens exspoliare
ipsum fulgentibus armis suis. Sed rex Merion cum tribus
milibus armatorum militum in defensionem cadaueris appropinquat,
et ad corpus ipsum cum tota gente sua perueniens Hectori se opposuit
in predicta multitudine pugnatorum ne Hector corpus ipsum
armis ipsis expoliare ualeret. Et irato animo contra Hectorem
dixit hec uerba: "Lupe rapax et insaturabilis, certe de hoc cibo gustare
non poteris. Alibi oportet te querere cibum, quia statim
uidebis contra te plus quam quinquaginta milia pugnatorum,
qui ad destruccionem solius tui capitis molientur. " Et sic per
eundem regem et alios facto vnanimiter impetu contra Hectorem,
precipitare ipsum in terram uirtuose contendunt, eius equum a suis
eripere manibus sathagentes, adeo quod Hector ad instanciam tot
insistencium contra eum in terram flectere genua fuit coactus. Sed
ipse in uirtute sue potencie seipsum seipsum illico erigens, uelint nolint
Greci, equum suum potenter ascendit, et properans contra regem
Merionem de eo appetit furibundus ulcisci. Sed rex Glaucon
et Theseus rex cum Archilogo, filio suo, cum aliis tribus milibus
armatorum Merioni succurrunt, se contra Hectorem uiriliter opponentes.
Sed Hector illum qui primus Grecorum sibi occurrit
appetens ense nudo morti tradidit et peremit; sic eciam multos de
reliquis qui sibi occurrere non timebant. Interea bellum feruet
asperrimum. Et ad corpus Patrocli iterum Hector rediit, adhuc
ipsum expoliare lanceas rigidasproponens. Quare descendere ab equo non curans,
quod Ydumeneus, rex Crete, cum duobus milibus pugnatorum
contra eum peruenit ad bellum, et dum circa corpus expoliandum
Hector insisteret, rex Merion iterum in maxima caterua
militum in Hectorem irruit, sic eum fortiter expugnando quod
nullo modo suum peruenire permisit ad uotum; ymo crebris et
multis ictibus ipse et sui percusserunt eundem. Qui cum se uideret
peditem et contra tot equites bellum letale feruere, uires uiribus
cumulat, Grecos acriter inpetit ense nudo, equos interficiendo quam

Torna all'inizio