Petrus Damiani: Epistulae

Pag 367


Et quidem poterat Deus et foetare virginem ante ruinam et reparare
virginem post ruinam. Utrumque scilicet bonum erat, sed licet eatenus
neutrum fecerat, utrumque posse facere proculdubio credendus erat. Et
certe mirabilius est et valde praecellentius virginem incorruptam manere
post partum, quam corruptam ad virginale decus redire post lapsum; quia
et maius est, quemlibet clausis ianuis ingredi, quam eas, quae patuerant,
ianuas claudi. Si ergo natus ex virgine redemptor noster, quod maius est et
longe praestantius, fecit, quod minus est, corruptam quamlibet redintegrare
non poterit? Potuit Deus homo ex utero virginali salva virginitate
procedere, non poterit violatae virginitatis dispendium reparare? Quomodo
ergo restauratur homicida, ut post dignam paenitentiam iam non sit
homicida? Quomodo fur, quomodo periurus, quomodo raptor, quomodo
certe omnium criminum rei, postquam se veraciter corrigunt, iam
non sunt, quod fuerunt? Unde scriptum est: Verte impios, et non erunt .
Sed dicis: Fateor, inquam, quia corrupta quaelibet post paenitentiam
iam non est quod fuit, ut videlicet fornicationis subeat notam, verumtamen
ad virginitatis iam non revertitur gloriam. Et ego e contra respondeo,
quia qui potuit ex materno utero inlaesa virginitate procedere, valet etiam
si vult in violata qualibet virginitatis signaculum reformare.
Proponatur adhuc superstitiosae questionis obloquium. Videatur
etiam, ex qua sit radice productum, quatinus ne praecipiti raptu uberes
sincerae fidei fruges obruat, hiatu terrae dignus cum ipso suo fonte rivus
arescat. Ad affirmandum namque quod Deus nequeat virginem reparare
post lapsum, quasi consequenter adiciunt: Nunquid enim potest Deus
agere, ut quod factum est, factum non fuerit? Tanquam si semel constet,
ut fuerit virgo corrupta, iam nequeat fieri, ut rursus sit integra.
Quod certe quantum ad naturam verum est statque sententia; factum
quoque aliquid fuisse et factum non fuisse unum idemque inveniri non
potest. Contraria quippe invicem sunt, adeo ut si unum sit, alterum esse
non possit. Nam quod fuit, non potest vere dici quia non fuit, et e diverso

Torna all'inizio