Petrus Damiani: Epistulae

Pag 49


inter Sochot et Sartan . Sochot in tabernacula vertitur, Sartan vero interpretatur
tribulatio eorum, sive demolitorum, aut coangustantium. Quid
itaque per Sochot, quod interpretari tabernacula diximus, nisi sanctos
viros accipimus, qui videlicet dicunt: Non habemus hic manentem civita tem,
meritorum. Vasa , siquidem, figuli probat fornax, et homines iustos
temptatio tribulationis . In arida ergo terra templi vasa funduntur, quia
mens hominis ad suscipiendum supernae gratiae munus non est congrua,
nisi prius ab omni carnalis illecebrae fuerit humore siccata. Sicca quippe
corda clarum armoniae sonitum, humida reddit optunsum. Tympanum
quoque surdum sonat, si quilibet eum liquor humectat. Sic necesse est,
ut mens hominis a carnis voluptate sit arida, quatinus in Dei omnipotentis
auribus eius oratio sit arguta.
Enimvero sicut aboculus dum solis se radiis obicit, videre frustra
contendit, et cavos quidem orbes ac vacua pupillis palpebra pandere nititur,

Torna all'inizio