Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 95


bonum, eo quod cuidam subdolae interroganti legis perito bonumque
te magistrum quasi purum hominem confitenti, cum rectae
fidei ratio exigerit deum te uerum et hominem profiteri,
respondisse te neminem bonum legerat nisi solum deum. In tantum
te a dei solius societate, quia homo fieri dignatus es, auellere
conatur, quatenus per id quod homo es non essentialiter sed
nuncupatiue sis bonus tamquam quilibet homo purus, qui non est
una persona cum deo, sicut tu crederis solus, et non naturaliter
bonus, quia de uiciata est omnis homo natus substantiae massa,
sed ex dono gratiae ut bonus sit te promeretur largiente. Tu autem
qui de sancto spiritu natus es uerus homo, numquam fuisti purus
homo tantummodo, sed in ipso spiritali conceptu deus crederis
unus semper et homo.
III 11 (III 11) Confiteatur ergo necesse est hereticus iste labiis
toxicatis spiritum sanctum non essentialiter bonum, si te qui de
spiritu sancto et uirgine ueraciter natus es homo, non adquiescit
singulariter esse ac essentialiter bonum. Non enim te negasti bonum,
cum diceres Nemo bonus nisi solus deus, quia tu qui Christus
es cum patre et spiritu sancto salua proprietate trium personarum
solus et unus es deus bonus. Non dixisti 'Non sum ego bonus',
quoniam alias professus es: Ego sum pastor bonus. Et illud: An
oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Sed nec magistri
nominis appellationem spreuisti, qui discipulis tuis in caenae conuiuio
laudabiliter huius uocabuli causam expressisti dicens: Vos
uocatis me magister et domine et bene dicitis: sum etenim.
Non ergo
secundum sonum uocis hypocritae et scribae sed secundum quod
propriae solius es dei cordis cogitationumque audiens respondisti
clamori. Perfidiae nempe redarguens in cordis tabula scriptam
damnasti calliditatem, non simplicis magistri uocabuli refugisti
fauorem. Et quoniam non deum et hominem sed purum te sub
magistri nomine hominem appellauit, qui debuerat deum et hominem

Torna all'inizio