cujus divina mens in manu Dei est et quo voluerit
vertit illam. Ideoque nolite considerare sublimia loqui
gloriantes, et jam per enigmata desinite speculum advertere
futurorum. Nam opifex ille rerum qui ad ymaginem
suam creavit hominem, plasma suum plasmator
hominum non relinquet, et qui quosdam dum elevarentur
ejicit, elisos elicit ne labantur. Majestas quoque Caesarea
coelesti docta consilio, cujus in hiis quae visibilia
sunt assistit, prout fides nos edocet, imitatrix, decretum
sibi aulicum puerum, circa eam jam ad canitiem non
longaevitate dierum, sed quadam curarum et fluctuum
inundatione deventum, a suae propitiationis solio minime
sequestrabit, ut praeter spem et opinionem quae
sibi corda vacillantia blandiuntur, persequatur in eo
divinae praedestinationis arbitrium et consolationem afferat
ei, priusquam in lucem ipsum matris Ecclesiae partus
educeret, praestitutam; ut miretur intuens miserationum
affluentiam supernarum et inter emergentium
casuum onera de consecutiva pietate Domini non diffidat.
Haec vobiscum patienter admissa revolvite, sic de
alio judicantes ut statui vestro providere consulatis. Nam
dubia sunt facta causarum et quid ventura dies pariat
ignoratur, me istud in Domino veraciter asserente quod
in humilitate mentium et recta conscientia singulorum
non deseret Dominus in temptationibus rectos corde.
|
|