Petrus Damiani: Epistulae

Pag 212


initio mille annos imponi sibi per nos ad paenitentiam petiit, quos
certe omnes ferme antequam ieiunii tempus transigeretur, explevit. Et
paulo post hoc prosecutus sum.
Nunc ad Dominicum, de quo coeperat, sermo recurrat. Enimvero cum
hunc iam et incurva senectus deprimat et crebris insuper sepe languoribus
contabescat, mirum unde illi tantus fervor incandeat, ut in spiritalibus
exercitiis se semper invictum, semper infatigabilem reddat. Nam ut ipso
referente cognovi, sepe duo psalteria cum disciplinis stando continuat, ita
ut neque interim sedeat, neque vel ad momentum a percussionibus incredibili
mentis fervore quiescat. Inquirenti mihi aliquando, utrum posset cum
ferreae vestis pondere aliquantisper genuum flexibus insudare, sub hac
mihi dedit obscuritate responsum: Cum incolomitas mihi, inquit, votiva
respondet, quandoque per omnes totius psalterii quindenos psalmos centies
genua flectere consuevi. Quod quidem tunc non diligenter attendi,
postmodum vero, quod dictum fuerat, mente revolvens, a depresso
homine mille metaneas in uno psalterio fieri ammiratus expavi. Quadam
die post vesperam cellulam meam ingressus: Magister, inquit - hoc enim
indigno vocabulo me ex humilitate compellat -, hodie feci, quod hactenus
me fecisse non memini, octo nempe psalteria inter diem et noctem modulatus
explevi. Videbatur autem tunc totus vultus eius ita scopis attritus, ac
sulcantibus quibusdam vibicibus livefactus, tamquam si pila fuerit ptisanarum
more contunsus. Psalmodia sane illi idcirco tam facile provenit,
quia non tam verba, ut ipse asserit, lingua perstrepente revolvit, quam
sensum mentis vivacitate percurrit.
Aliquando a me remotus habitabat, cumque ad me ingressum, quibus
tunc se vitae legibus ageret, inquisissem, respondit se carnaliter vivere et
quintis semper feriis cum dominicis diebus a solito se abstinentiae rigore
laxare. Requisitus utrum quolibet pulmento, ovis vel caseo vesceretur,
negavit. Rursus si piscibus aut pomis? Pisces, ait, et poma, si qua sunt,
egrotantibus praebeo, quorum non minimam multitudinem iacere in
nostris partibus ingemisco. Cumque illum durus exactor in angusto concluderem

Torna all'inizio