Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 101


audivi te sospitate potiri qua, benedictus Deus, me cognoscas pariter
reformari. Cordialis et intima fuit nobis iocunditas, cum tuarum litterarum
serie scivimus quod studio supersedes assiduo, pociens corporea
sospitate, ad quam, etc. Cor meum letificavit et animum tue filiacionis
epistola, dum michi evidenter expressit quod adproprianter sciencia
informatus et moribus remeabis. Pro ea que michi vestris declarata
sunt litteris, concernere videor vestri animi voluntatem. Assencione
qua decuit vestre consanguinitatis epistola visa fuit, cuius diligenter
perspecto tenore, ecce responsio talis datur, etc. Ad omnia et singula,
quod vestris litteris declaratum deposcit negocium, tamquam facturum
perintegre, ecce me reddit festinum reditum velox hora. Quod fraterna
caritas serie litterarum explicuit, fratris animo procul dubio successit
ad gratum. Scripta per vos missa fuerunt a nobis lecta non leta:
a tunsionibus et dilaceracionibus continere nequimus manus nostras .
 
5. De responsivis inter amicos
 
Visis tuis litteris et diligenter inspecto tenore, quam cicius potui
respondere curavi. Tue littere insinuacione percepta, leticia permaxima
affuit cordi meo, ad cuius significata duxi taliter respondere diligencia
grandi et honore decenti vestre amicicie. Littera visa fuit, ad
cuius datur significata responsum. De hiis, que nuper vestra nobis insimlavit
epistola, percipite sub brevitate responsum. Iocunda mente
percepi tue societatis epistolam, cuius lecto et intellecto tenore, ecce
vobis responsio destinatur. Breviter rescribitur, cum sit de intencione
rescribentis cito illum personaliter alloqui, qui me absentem litterarum
congerie visitavit. Ad ea que per vos nobis litteratorie sunt signata,
ecce vobis breviter datur scire. Taliter respondetur ad ea que nobis
tua significavit epistola, quod, etc. Vestras litteras grata manu me vestra
dileccio recepisse cognoscat, quarum percepto tenore, presenti
vobis datur rescripcione intelligere (?) quod, etc. Audiri, exaudiri merentur
amicicie vestre precamina, dum nulla possibilitatis contradiceret
vera causa. Agit mutue dileccionis affeccio, que nos unit, quod alter
alteri circa grata semper in oportunitate respondeat, et ideo ea que
litteris postulastis, presenter ecce mitto presencium delatore. Amica
dileccio, qua ligamur, circa vestra ut circa propria negocia me compellit,
et ideo quod tuis exorasti litteris iam perfeci. Preces vestras libentissime
implessemus, si quod vestra postulavit cedula non impedisset
obstaculum. Discrete probitatis vestre satis michi venit epistola, qua lecta
gratanter, ecce datur brevi renunciacione rescriptum. Vota vestra nobis
insinuata per scriptum effectui non mandantur ad presens, sed mandabuntur
cum tempus erit aptum nobis. Iocundum fuit nobis et gratum
vestre cedule intellectio per apicem vos sanitatis gaudio perfrui et eo
nos reformari. Habita vestra dileccio recognoscat certa tam varia et

Torna all'inizio