Oddo accipere, neque a damnis bonorum Sanctę Marię voluit
quiescere. domnus vero abbas omnisque conventus ad arma
potentissima orationis assidue conversi, Christum dominum flagitabant
suppliciter, ut causam suę Genitricis a pessimis hostibus
defenderet misericorditer. verum non multo post eorum pręces
Christus dominus se iuste ostendit exaudisse. nam quadam die
Iohannes eiusdem Oddonis filius, collecto exercitu, ad castrum
equitavit Collis de Nera, ut caperet et a Sanctę Marię iure auferret.
quo domnus abbas cum paucis occurrit militibus, et tunc
idem Iohannes, qui capere venerat castrum, Dei nutu in conflictu
a nostris continuo capitur et in custodia redigitur. quo tamen
factu domnus abbas non exaltatur sed potius humiliatur, et ut
iustitiam,et equitatem potuisset habere, maximam pecuniam adversariis
voluit dare, quatinus pacem ab eis potuisset optinere. sed
ipsi duri adhuc et pessimi corde hoc minati sunt proterbe, ut
domnum abbatem de abbatia expellerent et alium sibi placitum
abbatem constituerent. missis namque circumquaque legatis,
innumeros exercitus congregarunt. quos omnes Sanctę Marię
exercitus obvians, facilius devicit, et Ofridum comitem aliosque
quamplures capiens, custodię delegavit. his peractis, domnus
abbas humilius finem petiit, sed cordibus obduratis eorum adhuc
optinere nequit. deinde prędictus Oddo mentem fratris sui
Octaviani, domni abbatis socii et iurati, corrupit, et ut ab eo recederet
persuasit, atque ut sibi in captionem domnum abbatem traderet
sacramentum et obsides ab eo in termino statuto accepit. sed
cum hoc prievaricans idem Octavianus minime adimpleret, venit
eius nepos Octavianus filius Oddonis, et ante domnum abbatem
coram equitibus ibidem astantibus appellavit eundem Octavianum
periurum esse contra patrem suum. quo audito, perculsus
pavore Octavianus et verecundia constrictus, reum se contra
domnum abbatem per omnia confessus est fuisse. tunc omnes
astantes rogaverunt domnum abbatem, ut reciperet illum pęnam
periurii componentem, et iterum vera fide firmoque sacramento
domnum abbatem firmantem quod numquam amplius ab eius discederet
|
|