Gotifredus Viterbiensis : Memoria seculorum

Pag 104


Gallorum, Saxonum et Suevorum et Romanorum et Francorum, Teotonicorum et Lombardorum
et Hunorum et Gothorum et Guisogothorum et Austrogothorum et Anglorum
et Pannoniorum, Atheniensium et Sicilie et Crete et Sardinie et Guandalorum, similiter
ystorias imperatorum Romanorum, et omnium pontificum gesta et annos et menses et dies,
et nomina eorum principaliter. Apponemus etiam nativitatem et miracula domini nostri
Ihesu Christi et mortem et resurrectionem et ascensionem et adventum Spiritus sancti.
Posuimus et apostolos variis linguis loquentes et miracula facientes. Adiecimus omnia testinonia
omnium prophetarum de Christo testificantium per singulos articulos fidei christiane
ad nostre fidei defensionem atque ad Iudeorum et hereticorum confusionem. Regnorum et
gentium supradictarum ystorias et gesta ego ab adolescentia mea spatio 40 annorum eis
citraque mare apud varias nationes solerti indagatione collegi, memoriter tenui et huic libello
per ordinem inserui, tibique domino meo precordialissimo legenda descripsi, et tam breviter
declaravi, ut hoc libro invento omnium illorum libros et ystorias proprias te reputes invenisse.
Inter cetera et ad tuam delectationem de Alexandro Magno et de Appollonio Tyro et de Gog
et Magog atque de quibusdam aliis rarioribus et auditu dulcioribus aliquantulum diffusius
adnotavimus, ad glorie tue maius gaudium et oblectamentum. Notandum autem, quod,
quamvis diverse et multe ystorie sibimet contemporanee sint et simul uno tempore currant,
nos eas silicet, contemporaliter proferre studentes, principalem titulum et primum in omni
capitolo ponimus Ebraicum, et consequenter cronica et gesta gentilium sub eodem titulo
posito pirografio. Finito vero eo capitulo gentilium, iterum incipiamus de Ebraica ystoria
alterum capitulum principale, et sub eo de gentilibus cum pirografio subiungimus, et iterum
ad Ebraicos redimus. Deficiente autem ystoria Ebraica, sub tempore Christi preponimus
Romanam ystoriam in omnibus capitulis, et consequenter subicimus ystorias aliorum.
Capitulo autem gentilium finito et pirografio interposito, rursus ad Romanos redimus,
et a Romanis omnia capitula incipimus, et sub eis cetera consignamus, sicut tunc inter se
contemporanea fuisse noscuntur. Tu ergo, lectori, cum illius modi circuitum ystoriarum
inveneris, non reputes hoc fieri ad legentium confusionem aut ad errorem, set necessitate
nos cogente, quia, licet omnia unius temporis acta fuerint, non una poterant apertione
oris narrari. Similiter notandum, quia nomen Sicambrorum et Iermanorum et Francorum
et Teutonicorum unius gentis Alemanie nomina sunt et non diversarum. Eo enim tempore,
quo Eneas destructa Troia venit in Ytaliam, duo alii Troiani principes, Priamus iunior,
nepos magni Priami ex sorore, et Antenor, ipsius agnatus, cum 13 milibus per mare
Illiricum in Ungariam veterem, que est in confinio Asie et Europe iuxta Meotidas paludes,
ibique edificantes urbem magnam Sicambriam, ipsi a loco illo Sicambri sunt nominati.
Deinde processu temporis inhabitantes Iermaniam, vocati sunt Iermani et Teutonici. Postmodum
vero ex decreto Romani imperatoris Valentiniani vocati sunt Franci, id est feroces,
propter audatiam et magnanimitatem eorum, et precipue quia ipsi deleverunt Alanos in
Meotidis paludibus, quos Romani longo tempore impugnantes vincere non potuerunt.
Germania dicitur, quasi gerens inmania, gesta vel corpora hominum. Item nota, quia
inter Francos et Francigenas differentia est. Dicuntur autem Francigenae esse omnes qui
habitant Parisius et Remis et circa Sequanam fluvium et circa Ligerim fluvium et quidam
alii proximi eorum, qui omnes olim dicebantur Gaudini. Sed Carolo Martellus dux Francorum,
avus Caroli Magni, subiugatos eos regno Francorum adiunxit et Francigenas
appellavit, id est genitos a Francis. In lingua vero Teutonica vocavit eos a nomine
suo Carolo Carlingos, sicut dicimus ab Alexandro Alexandrinos, unde et Teutonica lingua
hodie vocat eos Carlingam. - Item nota, quod prefati Franci in quadam parte regionis
Teotonice dicuntur Francones a quodam duce suo nomine Francone, qui dominabatur
in civitate et ducatu qui dicitur Virzeburc. Set tamen Francus et Franco unius provintie
populus sunt. - Itaque secundum modum et ordinem supra memoratum ab initio mundi
usque in memoratum diem omnium regum et imperatorum et apostolicorum tempora,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio